Rozmiar: 15909 bajtów

- 23 -

1321. November 4.

Noverint universi presentes et posterj presentis littere seriem audituri, quod nos Hermannus Ysaldis, Wygandus quondam advocatus, Sifridus Salzcrezcim, Peregrinus Cristanj, Lupoldus, consules civitatis Ratibor, una cum scabinis videlicet Thilone de Holoschviz, Dytuschone, Wernhero quondam advocato, Conrado de Ostrauia, Petro opperario, Heynmanno institore, Johanne Martinj. tenore presencium publice profitemur quod Wernherus concivis noster quondam advocatus ibidem et Henricus gener eius similiter concivis noster dictus de Grudin, sanj mente et corpore rite ac racionabiliter, non vocatj, non compulsj vel aliquo frandis dolo allexi, set de sua liberalitate ac spontanea voluntate, verum eciam benigno favore coniugum suarum et omnium puerorum suorum adiacente, tres laneos sitos in villa vulgariter Ottindorf nominata ad iudicium iam dicte ville pertinentes, vendiderunt sanctimonialibus seu sororibus ordinis fratrum predicatorum aput nos in Ratibor hereditarie possidendos; de summa vero pecunie pro qua Wernherus et Henricus prescriptos laneos seu hereditates vendiderunt sororibus prenarratis, ipse sorores Wernherum et Henricum integraliter ac amicabiliter compagaverunt. Ad maiorem autem huius empcionis confirmacionem sepedictj, videlicet Wernherus et Henricus cum uxoribus et pueris suis ad nostram venientes presenciam cum essemus in consilio congregatj, subscripte empcionis ordinacionem sine omni contradiccione uxorum suarum et puerorum suorum coram nobis protestantes finaliter confirmaverunt. In cuius rei evidenciam et caucionem pleniorem presentem litteram scribi iussimus et nostri sigilli robore efficacius communirj. Datum Ratibor anno domini M°. ccc°. xx°. primo, proxima feria sexta post festum Symonis et Jude apostolorum beatorum.

Anhangend das Siegel der Stadt Ratibor, ein halbes Rad und einen halben Adler darstellend.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów